Petri Paxilli
Rhytmis latinis expressit Adrianus Arena ICtus
Per opacum nemus,
Sub autumni frigus,
Quidam incomitatus vadebat:
Turbidis oculis,
Vestibus sordidis,
Male sanus ut, dente frendebat.
"In sinu viperam,
"Imo fovi hydram,"
Exclamat incensus furore:
Manu pectus caedit,
Pede solum ferit,
Ut lutum haereret in ore.
Iam circumspicit num
Inveniret ramum,
Ferre corpus qui non recusaret:
Iamque collum nodat
Laqueo, strangulat
Se, nec posthac se luto spurcaret.
Conticebat nemus,
Quod brumale frigus
Occupârat. - Et usque pendebant
Viri membra ramo,
Otio placido,
Passeres volucres quae stupebant.
Fugerantque nives,
Veris quoque dies
Iam exceperat aestas. - Amantes
Duo forte nemus
- Cui faveret Venus -
Devenere. - Mox haerent mirantes!
Nam quaerentes locum,
Veneri commodum,
Dulcesque sermones dum serunt,
Calceum mortui,
Qui pendebat, putri
De crure prolapsum viderunt.
"Magne", clamant, "Deus!
Unde hic calceus?"
Oculosque iam ultro tollebant.
At timore pavent,
Quum suspensum vident,
Cuius nunc nisi ossa manebant.
Depile cranium
Fert adhuc pileum,
Mutilum tamen. Foede squalebant
Vestes carbaseae.
Vermes et tineae
Reliquias viri rodebant.
Perspicilla manent,
Verum vitro carent,
Situsquie sunt aeruginosa:
Imam vestem tenet,
Quum immota sedt,
Tacite limax pituitosa.
Scilicet protinus
Friget illis Venus,
Et utrique vox faucibus haeret.
Horum os niveum
Plane refert linum.
Quod diu insolatum iaceret.
De hier beschikbaar gestelde teksten vallen buiten het kopijrecht. Ook de HTML-versies mogen wat ons betreft vrijelijk gebruikt worden voor studie of genoegen. Neem alstublieft kontakt op met coster@dds.nl wanneer u ze gebruikt voor handelsdoeleinden.