Carmen III

latine redditum

Petri Paxilli
latinitate donavit: Adrianus Arena ICtus

Segnes noctes ego moestis
  Irrorem quare lacrimis? -
Ante perpeti omnia malim
  Quam hoc ex me audiveris.

Sed et si dixisse iuvaret,
  Num et posset hoc dici a me?
Certas habent omnia causas, -
  An et fontem meae lacrimae?

Immortelle III