Coster-pagina
Piet Paaltjens Home Pagina

carmen LX

latine redditum

Petri Paxilli
Fidibus aptavit latinis: Adrianus Arena ICtus

Mirax cum mî nuper curtaret
  Capillos, commotus curâ
"canescis iam," inquit, "ne nimis
  In studiis evigila!"

Et heri, aptans mihi vestem,
  Neander meam maciem
Stupebat sic, ut ne quid illi
  Accideret metuerem.

Epulis me suis prohibebat
  Alestes, noxae pavidus;
Meo pallor in ore clamabat:
  Nimis est ibi parcus cibus.

Iam famulus designatorem
  Rogavit liceret sequi
Meum funus, si forte Lugduni
  Persolverent iusta mihi.

Videant licet omnes plorentque
  Immatura me morte rapi,
At non illi glauci ocelli
  Fuere qui causa mali.

Vacuus lusit
Adrianus ArenaICtus

Immortelle lx


Bezorgd door Joachim Verhagen.
Opmerkingen aan: coster@dds.nl.
Naar de Coster-pagina.

De hier beschikbaar gestelde teksten vallen buiten het kopijrecht. Ook de HTML-versies mogen wat ons betreft vrijelijk gebruikt worden voor studie of genoegen. Neem alstublieft kontakt op met coster@dds.nl wanneer u ze gebruikt voor handelsdoeleinden.