Eiusdum
Carmen lxxii.

latina voce expressit
Adrianus Arena, ICtus.

Quaterni sedebamus
Sociûm in hortulo.
"En", clamat Arena, "Amici!
Quam pulchra, videte! virgo."

"Comta est", ait Caius, "puella!
Non bis sex illi similes!"
"Hanc amat," gemit Lepus, "secreto,
Ut fertur, gloriosus miles."

"Quid agis, Paxille?" Arena
Exclamat, "pallor ora tenet!
Vini spiritum sumas!" Sed Lepus
Mustum rubrum afferri iubet.

Id bibi, huic gratificatus,
- Et grati saporis erat -
Set liquit os roseus color,
Nec genas posthac purpurat.

Eius ex quo amplexus cognovi
Secreto ab hoc milite
Iactari, praependulae genae
Perputuo, sunt niveae.

Immortelle LXXII