Carmen LXXXIII

latine redditum

Petri Paxilli
latinitate donavit: Adrianus Arena ICtus

Gravibus probris qui me lacessit,
Onerat qui me opprobrio,
Aperte mî qui maledicit,
Illi dextram porrigo.

Comiter vero qui mecum agit,
Obstrictum sibi me tenet,
Qui se mihi dicit amicum,
In os huic spuisse libet.

Immortelle LXXXIII