Carmen XXV

latine redditum

Petri Paxilli
Fidibus aptavit latinis: Adrianus Arena ICtus

In studiosorum concentu
  Audito sono buccinae
Vel tympani, lacrimas fundo; -
  Nec dicere possum quare.

Ex musicis si quis me rogat:
  "Cur tympani aut buccinae
Tantopere sonus te movet?" -
  Non dicere possum quare.

Num quod, rebus adhuc secundis,
  Amicus non plane prave
Tympanun pulsare solebat? -
  Non dicere possum quare.

Immortelle XXV