Carmen XXXIII

latine redditum

Petri Paxilli
latinitate donavit: Adrianus Arena ICtus

Erat cor mihi conglaciatum,
  Lacrimarum siccatus rivus:
In me fixit cum vultus puella
  Et rursus erat liquidus.

Non esse me flumine mersum
  Amaro salsoque queror!
Lacrimas suffocari perdulce
  Subsalsis, quas fundit amor.

Immortelle XXXIII